- CALCULENSE
- CALCULENSEgenus purpurae pelagiae, apud Plin. l. 9. c. 37. ubi pelagiam purpuram in varia genera dividit, pabulô et solô discreta: Lutense e putri limo et Algense nutritum algâ, vilissimum utrumque. Melius Taeniense, in taeniis maris collectum. Hoc quoque etiamnum levius atque dilutius Calculensi. id appellatur a calculo maris, mire aptum conchyliis. At longe optimum purpuris Distocense, id est, variô soli genere pastum. E' quibus Calculense, quod in calculo maris semper versatur, optimum ait esse conchyliis tingendis, h. e. conchyliatae vesti, quae dilutior ac pallidior erat purpurâ: sicut Dislocense, ad purpuras inficiendas praestantissimum erat. Calculosum idem vocant ibidem, Calcudosae (conchae) appellantur a calculo maris, mire apto conchyliis, etc. Vide Salmas. ad Solin.p. 1133.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.